- SAMGAR
- SAMGARfil. Anath, Iudex in Israel, Iudic. c. 3. v. 31. Percussit ex Philistaeis 600. stimulô boum, A. M. 2720. Quod an solus fecerit, aut tumultuariâ rusticorum turmâ comite, Scriprura Sacra non desinit. Utut sit, hoc notabile, quod non aliô telô, quam boum stimulô (quem Hebraei Gap desc: Hebrew vocant) instructus, viros egregie atmatos, non modo aggressus sit, sed et fregerit. Quale est, quod Il. ζ. v. 134. Lycurgus, eodem telo armatus, circa Nyssam fugat Bacchi copias et eius nutrices,Θύςθλα χαμαὶ κατέχευεν, ὑπ᾿ ἀνδροφόνοιο ΛυκούργουΘεινό μεν αι βουπλῆγι. Διώνυςςος δὲ φοβηθεὶςΔύσεθ᾿ ἀλὸς κατα κῦμα.Thyrsos in terr am praiecerunt, ab homicida LycurgoPercussae boum stimulô, Et ipse Bacchus territusSubiit maris fluctus.Proinde Nonni Dionysiac. l. 20. Lycurgus Bacchum his verbis compellat,Εἰ κεράοις Σατύροισι, κερασφόρε Βάκχε, κελεύεις,Υ῾μέας, ἶσα βόεςςιν, ὁμε̑ βουπλῆγι δαμάςςω.Si cornutis Satyris, ô cornute Bacche imperas,Vos, houm instar, simili stimulô domabo.Ibidem haec pugna describitur, ἔγτυθι Καρμήλοιο, prope Carmelum, montem Iudaeae notissimum Et fortasse Lycurgus idem est cum Samgare. Arabs interptes, non stimulô, sed securi boum, i. e. πελεκει βοῶν ἀναιρετικῷ, Samgarem pugnâsse statuit: quomodo apud Poetam βουπλῆγα sumi non pauci volunt. Quibus scil. visum est, ad Bacchi decus id pertinere, ut bipenni cesserit potius, quam stimulo boum. Ita Samgatem Arabs bipenni maluit instruere, ut non solum commodius, sed et honestius pugnaret. At ille hâc suâ prudentiâ Sacri Scriptoris scopo repugnat, qui hanc pugnam nobis proponit, ut tem insolitam et paradoxam etc. Certe, Samgaris nomen etiam in usu apud Phrygas suisse, inde patet, quod Sangarium fluv. a Sangari seu Sagari quodam dictum volunt, ibi submerso, immisso furore a Cybele Deum Matre, cuius Numen ille spreverit. Vide Bochart. Hierox. Part. prior. l. 2. c. 39. et infra ubi de boum Stimulo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.